BUSTUM

BUSTUM
BUSTUM
vide infra Rogus. Dico hîc saltem, mire olim luctuosa et busta Gentiles aversatos Ammian. l. 31. Aedificiis nullis tecti, sed haec velut sepulchra declinant. Unde Apuleius Apolog. petit a Mercurio, ut Aemiliano obiciat omnia bustorum formidamina, omnia sepulchrorum terriculamenta. An quod in iis oberrare existimabant umbras mortuorum, et proin ea frequentata magis, ad animarum evocationes et incantationes; an quod pollui bustis verebantur? Certe magnô apparatu sactificiorum, quae fuse describit Heliodor. l. 6. et Horat. l. 1. Sat. 7. illic peractas evocationes Manium incantationesque varii Auctores tradunt. Ammian. iterum l. 19. Si quis per monumentum transisse vespere argueretur, ut veneficus, sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens teus, capitis interibat. Sane Daemones circa sepulchra obversari, praeter Platonem Phaedone, et ex eo Nicephorum Gregoram in Synes. περὶ ενυπνίων, Pausan. tradit in Atticis, ubi de Miltiadis sepulchro, it. Clem Alex. Protrept. Lactantius l. 2. c. 2. Theophylactus in Matthaeum c. 10. Alii. Sed et omnia luctuosa, infausta et impura, scitô Pythagorae. Lucianus de Dea Syra, ἥν μέν τις αὐτῶν νέκυν ἴδηται ενείνην την` ἡμέρην εἰς το ἱρὸν ουκ ἀπικυίεται, τῇ ἑτέρῃ καθῄρας εᾡντὸν ἐσέρχεται. More itaque gentili loquitur apud Minucium Felic. Caecilius, quum Christianos Gentilium Templa, ut busta despicere ait, h. e. aversari quam maxime ac illa refugere. Quod illi eo fidentius faciebant, quia ex sepulchris et Bustis illa consecrata noverant, ut latissime probat Clemens Alex. Protrept. mortuosque et Deos idem esse sciebant, ut ait Tertullian. de Spectac. c. 13. Vide Rigaltium coeterosque Viros Cl. ad Minucium d. l. ut et aliquid infra, ubt de Cena Ferali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Bustum — ist vor allem in der römischen Antike eine Brandbestattung, bei der der Tote oberhalb oder in einer offenen Grube verbrannt wurde. Die Asche wurde vor Ort belassen und die Grube zugeschüttet. Bei Ausgrabungen eines Grabes ist ein Bustum meist… …   Deutsch Wikipedia

  • Bustum — (lat.), 1) Ort, wo ein Todter verbrannt u. beerdigt wurde; 2) so v.w. Grabmal …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bustum — Bustum, Ort wo Todte verbrannt wurden, Begräbnißort …   Herders Conversations-Lexikon

  • Bustum — Bus|tum das; s, ...ta <aus gleichbed. lat. bustum zu burere, Nebenform von urere »brennen, verbrennen«> Leichenbrandstätte, Grab, Grabhügel …   Das große Fremdwörterbuch

  • ROGUS — Pyra, Bustum, quid differant, Servius docet: Pyrae est lignorum congeries: Rogus, cum ardere coeperit, dicitur; Bustum vero iam exustum vocatur, quasi bene ustum. Lex tamen XII. Tabb. sic habens, Rogum Bustumve novum, ne propius aedes alienas 60 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Busto Arsizio — Demande de traduction Busto Arsizio → …   Wikipédia en Français

  • busto — (Del lat. bustum, crematorio de cadáveres, sepultura.) ► sustantivo masculino 1 ANATOMÍA Parte superior del cuerpo humano desde el cuello a la cintura, especialmente aplicado a su parte anterior. 2 ESCULTURA, PINTURA Escultura o pintura que… …   Enciclopedia Universal

  • Bustuarii — The Bustuarii were a kind of gladiators in Ancient Rome, who fought about the bustum , or pile of a deceased person, in the ceremony of his obsequies. At first, the practice was to sacrifice captives on the tomb, or at the bustum of their… …   Wikipedia

  • Asciburgium — Limes Niedergermanischer Limes Datierung (Belegung) A.a) augusteisch A.b) tiberisch A.c) claudisch (oder früher) A.d) neronisch A.e) vespasianisch bis um 83/85 B) um 230 C) valentinianisch bis Mitte 5. Jh …   Deutsch Wikipedia

  • Nécropole de Pupput — La nécropole de Pupput est l une des plus grandes nécropoles romaines d Afrique. La cité romaine de Pupput, au sud de l actuelle ville tunisienne d Hammamet, était située au croisement des routes reliant Clupea (actuelle Kélibia) à Thuburbo Majus …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”